라틴어 문장 검색

ad omnem expeditionem non minus centum equis, cursu velocissimis, munitus erat, ut uno sagitta percusso, aut aliquo adverso casu pereunte, alii sufficerent in belli assiduitate, quo semper praevolans et infestus hostibus ferebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:9)
Reversi denique, sicut didicerant, et oculis viderant, adventum et omnem apparatum Corbahan, et omnem militiam quam eduxerat, duci et caeteris principibus clam retulerunt, ne populus exterritus, eo quod longa obsidione et gravi penuria affectus esset, desperaret [0487B] minusque resisteret, ac diffugium, tenebris ingruentibus, praepararent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:2)
Qui Deo favente pontem anticipantes, in Turcos sagitta infestos irruerunt, scuto tectis pectoribus resistentes, et a loco amoventes, quousque ad stationem equorum ipsorum sagitta Christianorum transvolante, perventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:2)
Hugo vero Magnus, qui in exitu primae aciei a ponte, qui ab urbe trans Farfar porrigitur, fugatis Turcis et attritis, spatium campi cum Christianorum praemissis sagittariis victor obtinebat, videns quod ducis Godefridi acies et vexilla revertebantur via quae ducit ad fluvium Farfar, una ipse festinus eodem itinere ad aciem ducis cum sua legione ad [0510B] vires et arma augenda refertur, sciens quia hac parte major angustia belli ingruebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:3)
[0519C] Post haec, praedictae pestilentiae tempestate amplius et validius ingruente, multisque principibus cum plebeia manu morientibus, dux Godefridus, memor quomodo persimili clade olim est Romae tactus in expeditione quam egit cum Henrico, rege quarto, imperatore Romanorum tertio;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 26:1)
In eisdem siquidem praesidiis quidam Armenii fratres, monachico habitu Deo servientes, multas passi calumnias a militibus Pancratii habitantibus in praesidio, praefatis locis Ravenel et Turbaysel contermino, ipsum ducem, videntes virum esse pacificum et amatorem justitiae, sunt aggressi, querimoniam super illatis sibi injuriis facientes, et super arce Pancratii semper eisdem castellis eorumque habitatoribus infesta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:1)
Cives autem et milites regis Babyloniae videntes [0545B] sic legationem regis dissipatam, et audacius Christianos urbem expugnare, et quia hinc et hinc machinae nimium urbi infestae adversarentur, apposuerunt et ipsi instrumenta quatuordecim mangenarum erigere, quarum virtute et impetu assidue in machinas lapides jactarentur, quorum crebris ictibus attonitae quassarentur ac perirent, et in eis positi una earum ruina periclitarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:1)
Comes vero Reymundus a dextris versus poenaria spatiosa ac densissima quae extra muros erant cum ingenti manu suorum aciem suam dirigebat ut, bello ingruente, [0560B] sociis vires et opes augeret, cordaque metu fluxa ab instanti sublevaret angustia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:5)
Mori siquidem habes, et utilius est, ut solus moriaris, quam decretum et jusjurandum nostrorum violetur, et urbs haec semper peregrinis habeatur infesta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:10)
Sexta vero die montanis permensis, in extremo illorum cacumine maxima pertulerunt pericula in grandine horribili, in glacie terribili, in pluvia et nive inaudita, quorum immanitate et horrore ingruente, ad triginta homines pedites prae frigore mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:9)
Igitur post hanc victoriam Christianorum, quae in [0604B] mense Septembri ipso vespere Nativitatis beatae Dei genitricis Mariae accepta est, crastino sole exorte, quidam Gallorum adhuc viventes et incolumes cum rege suo rursus armari properant, suspicati adhuc bellum a gentilibus ingruere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:1)
Comes ergo Reymundus videns quia bellum difficile sibi suisque ingruebat, et Turcorum copiae accrescentes sibi vim inferebant, septem equites veloci cursu remisit ad exercitum, qui jam spatio septem milliarium praecesserat, quatenus sibi aliqua manus mitteretur, quae sibi suisque nimium et diu angustiatis ab hostium impugnatione subveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:3)
et quod Reymundo infestus, postea eidem amicus exstiterit, et quod ibi Mediolanensis episcopus obierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 47:3)
Tandem hoc ingruente saevissimo bello, et Christianorum virtute siti debilitata, et ideo minus valente et resistente, Turcorum ferocitas exaltata coepit invalescere, et Christianos victos [0620C] atrociter in fugam cogere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:3)
Mane autem facto, bellum utrinque coepit vehementius ingruere et invalescere, ac saepius a portis erumpentes Sarracenorum milites lanceis peregrinos Christi, alios gravi vulnere percusserunt, alios momentanea morte exstinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION